Petit Gemellus nuptias Moronillae et Cupit et instat et precatur et donat
Adeone pulchra est? Immo foedius nihil est. Quid ergo in illa petitur et
placet, Tussit
Petit Gemellus nuptias Moronillae et Cupit et instat et precatur et donat
Adeone pulchra est? Immo foedius nihil est. Quid ergo in illa petitur et
placet, Tussit
Olim itaque tribus modis in manum Conueniebant; usu, farreo, coemptione.
Usu in manum conueniebat quae anno continuo nupta perseuerabat,
nam ueluti annua possessione usucapiebatur, in familiam uiri transibat
filiaeque locum optimebat ….
Farreo in manum conueniunt per quoddam genus sacrificii Quod Ioui
Farreo fit, in quo farreus panis adhibetur, unde etiam confarreatio dicitur…
Coemptione uero in manum conueniunt per mancipationem, id est, per
quondam imaginariam uenditionem
Vitam quae faciant beatiorem
Iucundissime Martialis. Haec sunt
Res non parta labore sed relicta
Non ingratus ager, focus perennis
Convictus facilis, sine arte mensa
Nox non ebria, sed soluta curis
Non tristis torus et tamen pudicus
Somnus qui faciat breves tenebras
Circa pecuniam plurimum uociferationis est; haec fora defatigat, patres
liberosque Committit. uenena miscet, gladios legionibus tradit propter
hanc uxorum maritorumque noctes strepunt litibus et tribunalia
magistratuum permit turba, reges saeuiunt rapiuntque, ciuitates euertunt
et aurum argentumque in cinere urbium scrutantur
Hic est sepucrum Haud pulchrum pulchrae feminae. Nomen parentes
nominaverunt Claudiam Suum maritum corde dilexit suo.. Natos duos creavit
Horum alterum in terra linquit, alium sub terra locavit. Incessu commodo domum
servavit. Lanam fecit.
Eo convenere senatorii ordinis L. Lentulus Sura, P. Antonius, L. Casius
Longinus, C. Cethegus, P. Et Ser. Sullae Ser. Filii L. Vargunteius,
Q. Annius, M. Porcius Laeca, L. Bestia, Q. Curius; praeterea ex equestri
Fulvius Nobilior; L. Statilius, P. Gabinius Capito, C. Cornelius;
ad hoc multi ex coloniis et municipiis, domi nobiles
Igitur saluberrimum ver est, deinde hiems: periculosior quam salubrior aestas, autumnus longe periculosissimus. Ex tempestatibus vero optimae aequales sunt, sive frigidae sive calidae; pessimae quae maxime variant: ideo fit tu autumnus plurimos opprimat: nam fere meridianis gemñporibus calor nocturnis atque matuttinis simulque etiam vespertinis frigus est
| Olim latus colueram olim pulcher extiteram dum cignus ego fueram Girat, regirat, furcifer propinat me nunc dapifer me rogus urit fortiter | Miser, Miser Nunc in scutella iaceo et volitare nequeo dentes frendentes video Miser Miser Carmina Burana |
Sabinus, ut primum aptam diem sacrificio vidit, bovem duxit Romam ad fanum Dianae et ante aram bovem statuit. Ibi antistes Romanus memor oraculi Sabino dixit: Quid tu, hospes, paras? Inceste sacrificium Dianae facies? Vivo flumine antea corpus tuum perfundes. Religione tactus, hospes extemplo descendit ad flumen: interea Romanus immolavit Dianae bovem.
Pompei Magni primum ludi ostendebant feram quam Galli rufium uocabant, effigie lupi. maculis pardorum.
VOCABULARI
| ostendebant - ensenyaven |
Domitianus assidue magnifica et sumptuosa spectacula edebat in amphitheatro et in circo ubi praeter bigarum quadrigarumque cursus proelia ex equis ac pedibus commitebat. Nec virorum modo pugnas edebat , sed et feminarum
VOCABULARI
|
| proelia -combats |
Larcius superbus et saevus dominus erat. Dum in villa Formiana lavabat, repente saevum dominum multi servi circumsistunt et contundunt. Larcius, sive quia nonsentiebat, sive quia simulabat,. quietus et extentus iacebat. Fidi servi et ancillae ad dominum concurrunt et conclamant diffugiunt mali servi.
VOCABULARI
| superbus - orgullos |
|
Poetae fabulam ita narrant. Graeci Troiam obsident. Graeci et troiani diu pugnant.
Post decem annos Graeci equum aedificant et fugam simulant.
Equus Graecos intus portat. Troiani equum vident et intra muros portant.
Graeci noctu surgunt et Troiam incendunt
VOCABULARI
| Poetae- poetes fabulam - faula narrant - expliquen | muros - muralla |